Hannibal
ch. 1
Han.1.1
Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. si
verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus
omnes gentes virtute superarit, non est infitiandum
Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine
cunctas nationes.
Han.1.2
nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. quod
nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset,
Romanos videtur superare potuisse. sed multorum
obtrectatio devicit unius virtutem.
Han.1.3
Hic autem velut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut prius animam
quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus
esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.
ch. 2
Han.2.1
Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis,
omnium iis temporibus potentissimus rex Antiochus
fuit. hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque
a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae.
Han.2.2
ad quem cum legati venissent Romani, qui de eius voluntate explorarent
darentque operam consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem
regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus alia atque antea sentiret,
neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset
Han.2.3
seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide
sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit:
'pater meus' inquit 'Hamilcar puerulo me, utpote
non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Iovi optimo maximo
hostias immolavit.
Han.2.4
quae divina res dum conficiebatur,
quaesivit a me vellemne secum in castra proficisci.
id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille, faciam, inquit,
si mihi fidem quam postulo dederis. simul me ad
aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam
me in amicitia cum Romanis fore.
Han.2.5
id ego iusiurandum
patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi,
ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore
eadem mente sim futurus.
Han.2.6
quare si quid amice de
Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me
celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.'
ch. 3
Han.3.1
Hac igitur qua diximus aetate cum patre in Hispaniam profectus est, cuius post obitum, Hasdrubale
imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. hoc quoque interfecto exercitus summam
imperii ad eum detulit. id Karthaginem delatum publice comprobatum est.
Han.3.2
sic Hannibal minor quinque et viginti annis natus
imperator factus proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam civitatem,
vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit.
Han.3.3
ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale
fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum
duxit. ut saltum Pyrenaeum transiit, quacumque iter
fecit, cum omnibus incolis confiixit: neminem nisi
victum dimisit.
Han.3.4
ad Alpes posteaquam venit, qua Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum
exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur),
Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus
ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat
repere. hac copias traduxit in Italiamque pervenit.
ch. 4
Han.4.1
Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. cum hoc eodem
Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde ac
fugatum dimittit.
Han.4.2
tertio idem Scipio cum collega Ti. Longo apud Trebiam adversus eum venit. cum iis
manum conseruit, utrosque profligavit. inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam.
Han.4.3
hoc in itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut postea
numquam dextro aeque bene usus sit. qua valetudine
cum etiamnum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumennum cum exercitu
insidiis circumventum occidit, neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem.
Han.4.4
hinc in Apuliam pervenit. ibi obviam ei venerunt
duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. utriusque
exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares,
in eis Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.
ch. 5
Han.5.1
Hac pugna pugnata Romam profectus nullo resistente in propinquis urbi montibus moratus est. cum
aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro
Falerno ei se obiecit.
Han.5.2
hic clausus locorum angustiis
noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. namque
obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam
dispalatam immisit. quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi
extra vallum nemo sit ausus.
Han.5.3
hanc post rem gestam
non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum
equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum
in proelium fugavit. Ti. Sempronium Gracchum, iterum
consulem, in Lucanis absens in insidias inductum
sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquiens consulem,
apud Venusiam pari modo interfecit.
Han.5.4
longum est omnia enumerare proelia. quare hoc unum satis erit
dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit:
quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo
adversus eum post Cannensem pugnam in campo
castra posuit.
ch. 6
Han.6.1
Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum
gessit adversus P. Scipionem, filium eius Scipionis,
quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum,
tertio apud Trebiam fugarat.
Han.6.2
cum hoc exhaustis iam
patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum
componere, quo valentior postea congrederetur. inde
colloquium convenit, condiciones non convenerunt.
Han.6.3
post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; pulsus
(incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod
abest ab Zama circiter milia passuum trecenta.
Han.6.4
in hac fuga Numidae,
qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt
ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit.
Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus
paucis diebus multos contraxit.
ch. 7
Han.7.1
Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. ille
nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa
gessit [itemque Mago frater eius] usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules.
Han.7.2
his enim magistratibus
legati Karthaginienses Romam venerunt, qui senatui
populoque Romano gratias agerent, quod cum iis
pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos
donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur.
Han.7.3
his ex senatus
consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros;
captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera
susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano,
etiamnum cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem.
Han.7.4
hoc responso Karthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem revocarunt. huc ut rediit, rex factus est, postquam
imperator fuerat, anno secundo et vicesimo: ut enim
Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini
reges creabantur.
Han.7.5
in eo magistratu pari diligentia se
Hannibal praebuit, ac fuerat in bello. namque effecit
ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia, quae
Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset,
quae in aerario reponeretur.
Han.7.6
deinde [anno post praeturam] M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati
Karthaginem venerunt. hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur,
navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum
perfugit.
Han.7.7
hac re palam facta Poeni naves duas, quae
eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt,
bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.
ch. 8
Han.8.1
At Hannibal anno quarto, postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus,
cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum,
si forte Karthaginienses ad bellum inducere posset
Antiochi spe fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum
exercitibus in Italiam proficisceretur. huc Magonem fratrem excivit.
Han.8.2
id ubi Poeni resciverunt, Magonem
eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena. illi
desperatis rebus cum solvissent naves ac vela ventis
dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. de Magonis interitu duplex memoria prodita est: namque
alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum eum
scriptum reliquerunt.
Han.8.3
Antiochus autem si tam in gerendo bello consiliis eius parere voluisset, quam in
suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam in Thermopylis de summa imperii dimicasset. quem etsi
multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re.
Han.8.4
praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat
in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem
in Pamphylio mari conflixit. in quo cum multitudine
adversariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem
gessit fuit superior.
ch. 9
Han.9.1
Antiocho fugato verens ne dederetur, quod sine
dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam
ad Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret.
Han.9.2
vidit autem vir omnium callidissimus in magno
se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam
portabat, de qua sciebat exisse famam.
Han.9.3
itaque capit tale consilium. amphoras complures complet plumbo,
summas operit auro et argento. has praesentibus
principibus deponit in templo Dianae, simulans se
suas fortunas illorum fidei credere. his in errorem
inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni
sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit.
Han.9.4
Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam
a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis
tolleret sua secumque duceret.
ch. 10
Han.10.1
Sic conservatis suis rebus omnibus Poenus illusis
Cretensibus ad Prusiam in Pontum pervenit. apud
quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exacuit adversus
Romanos.
Han.10.2
quem cum videret domesticis opibus minus
esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat
bellicosas nationes. dissidebat ab eo Pergamenus rex
Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos
gerebatur et mari et terra;
Han.10.3
sed utrobique Eumenes
plus valebat propter Romanorum societatem. quo
magis cupiebat eum Hannibal opprimi, quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. ad hunc
interficiundum talem iniit rationem.
Han.10.4
classe paucis
diebus erant decreturi. superabatur navium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis.
imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas
colligi easque in vasa fictilia conici.
Han.10.5
harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus
erat navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant
navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere.
id illos facile serpentium multitudine consecuturos.
Han.10.6
rex autem in qua nave veheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut interfecissent, magno
iis pollicetur praemio fore.
ch. 11
Han.11.1
Tali cohortatione militum
facta classis ab utrisque in proelium deducitur. quarum
acie constituta, priusquam signum pugnae daretur,
Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes
esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit.
Han.11.2
qui ubi ad naves adversariorum pervenit epistulamque
ostendens se regem professus est quaerere, statim ad
Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin
aliquid de pace esset scriptum. tabellarius ducis nave
declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit.
Han.11.3
at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi
quae ad irridendum eum pertinerent. cuius rei etsi
causam mirabatur neque reperiebat, tamen proelium
atatim committere non dubitavit.
Han.11.4
horum in concursu
Bithyni Hannibalis praecepto universi navem Eumenis
adoriuntur. quorum vim rex cum sustinere non posset,
fuga salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi
intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo
litore erant collocata.
Han.11.5
reliquae Pergamenae naves cum
adversarios premerent acrius, repente in eas vasa
fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici
coepta sunt. quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi.
Han.11.6
postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum, quid potissimum vitarent,
non viderent, puppes verterunt seque ad sua castra
nautica rettulerunt.
Han.11.7
sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe
alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios.
ch. 12
Han.12.1
Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud T. Quintium Flamininum
consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse.
Han.12.2
id postero die Flamininus senatui detulit. patres
conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in eis Flamininum, qui ab rege peterent, ne
inimicissimum suum secum haberet sibique dederet.
his Prusia negare ausus non est;
Han.12.3
illud recusavit, ne
id a se fieri postularent, quod adversus ius hospitii
esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, ubi
esset, facile inventuros. Hannibal enim uno loco se
tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri,
idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii
exitus haberet, scilicet verens ne usu veniret, quod
accidit.
Han.12.4
huc cum legati Romanorum venissent ac
multitudine domum eius circumdedissent, puer ab
ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui imperavit ei, ut
omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuutiaret, num eodem modo undique obsideretur.
Han.12.5
puer
cum celeriter, quid vidisset, renuntiasset omnesque
exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito
factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam. quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor
pristinarum virtutum venenum, quod semper secum
habere consuerat, sumpsit.
ch. 13
Han.13.1
Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus
laboribus, anno acquievit septuagesimo. quibus consulibus interierit, non convenit. namque Atticus
M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus
mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius
L. Aemilio Paulo Cn. Baebio Tamphilo, Sulpicius
autem Blitho P. Cornelio Cethego M. Baebio Tamphilo.
Han.13.2
atque hic tantus vir tantisque bellis districtus
nonnihil temporis tribuit litteris. namque aliquot eius
libri sunt, Graeco sermone confecti, in eis ad Rhodios
de Cn. Manlii Volsonis in Asia rebus gestis.
Han.13.3
huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex eis
duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt,
quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosylus Lacedaemonius. atque hoc Sosylo Hannibal litterarum
Graecarum usus est doctore.
Han.13.4
Sed nos tempus est huius libri facere finem et
Romanorum explicare imperatores, quo facilius collatis utrorumque factis, qui viri praeferendi sint, possit
iudicari.